Oxford University Press's 1977 application for exemption from UK Corporation Tax
Attachment 1 to letter from Chief Executive George Richardson (full application) to Local Inspector of Taxes, 2nd August 1977
[Exactly as presented!]
Extracts from the Great Charter of Charles I of 1636
[page 1, original page 12]
... mero motu nostris, pro nobis, heredibus et Successoribus nostris damus et concedimus eisdem Cancellario, Magistris et Scholaribus qui nunc sunt, eorumque Successoribus, quod, licet ipsi vel corum Predecessores, aliqua vel aliquibus Libertatum, Franchesiarum, Iurisdiccionum, Privilegiorum et Immunitatum in predictis Chartis ac Literis Patentibus aut carum aliqua vel alibi in quibuscunque aliis Progenitorum sive Antecessorum nostrorum Concessionibus hic vel alibi specificatis, emergente aliquo casu, hactenus vsi non fuerint sive eciam male vsi, aut si illas sive carum aliquas debite execucioni postposuerint vel eciam forisfecerint aut amiserint, sive istis nostris in presenti hac Charta concessis et confirmatis vel earum aliqua imposterum non vtentur, Ipsi tamen Cancellarius, Magistri et Scholares qui nunc sunt, eorumque Successores qui pro tempore erunt, eisdem Libertatibus, Franchesiis, Iurisdiccionibus, Privilegiis,
Immunitatibus Consuetudinibus, quietanciis aliique Concessionibus et earum qualibet sine occasione vel impedimento nostri, heredum ac Successorum nostrorum aut Iusticiariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Coronatorum, Ballivorum, Officiariorum aut Ministrorum nostrorum vel heredum ac Successorum nostrorum, tam in absencia quam in presencia nostri, heredum et Successorum nostrorum, absque vlteriori aliquo Computo vel raciocinio nobis, heredibus aut Successoribus nostris aut quibuscunque aliis inde reddendo et quocunque Actu, Statuto, Ordinacione aut Provisione, iam edito aut imposterum edendo, non obstante, perinde ac si ea nunquam forisfacta, desueta, intermissa, male vsitata aut debite execucioni postposita fuissent, ex nunc plene, integre, libere et pacifice gaudeant et vtantur imperpetuum. Ac insuper Nos, volentes eisdem Cancellario, Magistris et Scholaribus Vniversitatis predicte et Successoribus suis graciam adhuc facere ampliorem, de graci nostra speciali ac ex certa sciencia et mero motu nostris pardonavimus, relaxavimus, remisimus Ac per presentes pro nobis, heredibus, et Successoribus nostris pardonamus, remittimus, et relaxamus eisdem Cancellario, Magistris et Scholaribus qui nunc sunt, corumque Successoribus imperpetuum omnes et singulos non vsus vel abusus per eosdem vel eorundem predecessores quomodolibet commissos aut perpetratos quarumcunque libertatum, Franchesiarum, Iurisdiccionum, Privilegiorum et Immunitatum in quibuscunque Chartis sive Literis Patentibus aut aliis aliquorum Progenitorum vel Antecessorum nostrorum aut quorumcunque aliorum Concessionibus eisdem factis, hic vel alibi specificatis, necnon omnium et singulorum Contemptus, penalitates, Forisfacturas et alias offensas, in quas iidem Cancellarius, Magistri et Scholares qui nunc sunt et eorum Successores qui pro tempore erunt, racione et occasione non vsus vel abusus Libertatum, Franchesiarum, Iurisdiccionum, Privilegiorum, Immunitatum predictarum aliarumve Concessionum quarumcunque hic vel alibi specificatarum, versus nos, heredes et Successores nostros incurrere potuissent vel posterint, debuissent vel debebunt; et eisdem Libertates, Franchesias, Privilegia, Iurisdicciones tam spirituales quam temporales Curias letas, virum franci plegii, Immunitates, quietancias, aliasque (vt premittitur) Concessiones cum omnibus et singulis eorum perquisitis et proficuis, pro nobis, heredibus et Successoribus nostris, eisdem Cancellario, Magistris et Scholaribus eorumque Successoribus in tam amplis modo et forma quibus vnquam eas habuerunt/aut habere debuerunt, habendas de cetero et tenendas, gaudendas, exercendas et exequendas, ex plenitudine regie potestatis nostre, restituimus, concedimus et confirmamus per presentes. Caeterum, cum vetera ipsius Alme Vniversitatis nostre Oxon. privilegia, in superioribus Progenitorum atque Antecessorum nostrorum Chartis ac Literis patentibus contenta Iamque sub Regie nostre Confirmacionis munimine [original page 13] roborata, ipsa per se plurimum valeant; tum vero maxime si eorundem explanacione, ampliacione et novorum quoque accessione illustrentur et explanentur, ac defectus (si qui in eisdem fuerint) suppleantur; Cumque ad eisdem Vniverstitatis quietem, securitatem et conservacionem nihil magis conducere dignoscatur quam vt ipsa Vniversitas nostra, que literati ocii togateque pacis et tranquillitatis mater et nutrix est, similibus per nos decoretur ornamentis quibus ipsa nos ac imperium nostrum multifariam honoravit et decoravit; imo vt Vniversitas illa nostra, que a tanto tempore rutilantes sui radios (splendentes scilicet omnigenarum virtutum, liberalium Arcium, ac Scienciarum faces) vndique diffundens, nedum inclvto huic Regno nostro, sed et ceteris tocius orbis terrarum regionibus in circuitu foris et exterius hactenus illuxit (indiesque magis ac magis illucescet) eodem plane iubare seipsam domi et interius, vt in professionibus suis claram, ita in privilegiis suis conspicuam ac nitentem, intueatur, nonnulla quedam alia, ad humilem et submissam eiusdem Oratricis nostre Vniversitatis supplicacionem et instanciam, Necnon ad contemplacionem Reverendissimi in Christo Patris et Consiliarii nostri perquam fidelis et predilecti Willelmi, divina providencia Cantuariensis Archiepiscopi, tocius Anglie Primatis et Metropolitani, dicte Vniversitatis nunc Cancellarii, privilegiis illis preconcessis adiicienda, quidam eciam explananda atque amplianda curavimus; Sciatis igitur quod nos, volentes dilectis et fidelibus nostris Subditis Cancellario, Magistris et Scholaribus Vniversititatis melioracionem et profectum, De gracia nostra speciali ac ex certa scientia et mero motu nostris, pro nobis, heredibus et Successoribus nostris, eisdem Cancellario, Magistris et Scholaribus Vniversitatis predicte et Successoribus suis Dedimus et concessimus Ac per presentes damus et concedimus imperpetuum has Libertates, Immunitates, Exempciones, Privilegia, Explanaciones, Amplificaciones et adiecciones subscriptas; (scilicet) Cum per Chartas et Literas Patentes Progenitorum et Antecessorum nostrorum premencionatas Cancellario et Scholaribus Vniversitatis nostre Oxon. et Successoribus sui et eorum Commissarii et Locumtenentes imperpetuum omnimodorum placitorum personalium, tam debitorum Computorum et quorumcunque aliorum Contractuum et iniuriarum, quam transgressionum contra pacem et misprisionum et omnium aliarum Accionum personalium infra Villam Oxon. et Subvrbia eiusdem et alia loca quecunque infra precinctum dicte Vniversitatis, ac tam de placitis illis tunc pendentibus quam pro tempore futuro incipientibus (Felonia et Mahemio duntaxat exceptis) vbi Magister aut Scholaris aut Serviens Magistri aut Scholaris aut communis Minister vel quecunque alia privilegiata persona ipsius Vniversitatis alter pars foret, cognicionem haberent, ceteraque omnia facerent et perciperent, provt per easdem Chartas fusius est expressum; Sciatis quod nos, volentes eisdem Cancellario, Magistris et Scholaribus et Successoribus suis graciam in hac parte ampliorem facere, dedimus et concessimus Ac per presentes pro nobis, heredibus et Successoribus nostris damus et concedimus eisdem Cancellario, Magistris et Scholaribus Vniversitatis Oxon. et Successoribus suis imperpetuum, quod ipsi prefati Cancellarius, Magistri et Scholares et Successores sui, necnon ipsius Cancellarii Locumtenens pro tempore exiistens, iuxta formam Chartar in predictarum procedentes, habeant coram seipsis infra Fines et precinctum predicta huiusmodi Cognicionem vel cogniciones predictas in omnibus et singulis Articulis que in Chartis predictis continentur, cum omnibus et singulis proficuis et emolumentis inde emergentibus;
[page 2, original page 26] ... vel exhiberi solita, vnde Scholares a studiis suis avocari poterint, infra Vniversitatem Oxon. eiusve precinctum vel infra Civitatem Oxon. eiusque Subvrbia seu per quinque milliaria circumquaque, absque speciali dicti ipsius Cancellarii eiusve Vicecancellarii aut locumtenentis et vtriusque vel alterius Procuratorum ipsius Vniversitatis pro tempore extistentis assensu et consensu prius obtento, habeantur aut fiant; Et tam pro nobis quam heredibus et Successoribus nostris imperpetuum plenam potestatem et authoritatem dictis Cancellario, Magistris et Scholaribus et Successoribus suis presentes damus et concedimus omnes et singulos qui imposterum aliqua vel aliquid premissorum infra limites predictos absque ipsius Cancellarii, vicecancellarii eiusve locumtenentis et Procuratorum Vniversitatis vel alterrius eorundem assensu et consensu prius obtento (vt premittitur) offerre aut exhibere conanbuntur, per se vel Officiarios seu Ministros suos inhibendi vel repellendi et statim extra precinctum sive Iurisdiccionem huiusmodi exterminandi et ablegandi, eciam Refractarios et Immorigeros ad beneplacitum suum incarcerandi. Preterea, cum Dominus henricus, illius nominis tercius, quondam Rex Anglie, Progenitor noster, per literas suas Patentes prerecitatas gerentes Datam apud Westmonasterium secundo die Februarii Anno regni sui quadragesimo nono, Clericis Oxon. laicum feodum habentibus et studentibus de gracia sua concesserit quod, quamdiu Scholis et studiis suis ibidem inhererent et sub habitu Clericali in suo studio laudabiliter proficerent, in aliquibus Assisis, Iuratis vel recognicionibus non ponerentur, provt per easdem Progenitoris nostri literas plenius liquet; Sciatis vlterius quod nos, volentes favorem prefatis Cancellario, Magistris et Scholaribus Vniversitatis predicte facere ampliorem, de gracia nostra speciali ac extra certa sciencia et mero motu nostris, pro nobis, heredibus et Successoribus nostris damus et concedimus prefatis Cancellario, Magistris et Scholaribus Vniversitatis predicte et Successoribus suis imperpetuum quod nullus Scholaris aut alia persona quecunque studens aut qui bonarum literarum causa in predicta Vniversitate nunc est aut qui imposterum erit nec aliquis Serviens/aut Minister alicuius eorum nec aliquis Officiarius, Serviens seu Minister predictorum Cancellarii, Magistorum at Scholarium Vniversitatis predicte aut Successorum suorum aut aliquis Serviens, Officiarius seu Minister alicui us Collegii, hospicii vel Aule cuiuscunque in Vniversitate sive Civitate predicta nec aliqua alia persona in Vniversitate predicta privilegiata, Dummodo sint commorantes seu residentes infra dictam Vniversitatem Oxon. eiusque precinctum aut infra dictam Civitatem Oxon. eiusve Subvrbia, ponantur seu impannellentur nec eorum aliquis ponatur seu impannelletur vel infra eandem Vniversitatem eiusque precinctum vel infra dictam Civitatem Oxon. eiusque Subvrbia aut alibi infra Regnum nostrum Anglia ad aliquod tempus imposterum in aliquibus Assis seu Iuratis vel Recognicionibus aliquibus coram nobis, heredibus et Successoribus nostris seu coram Thesaurario et Baronibus nostris, heredum et Successorum nostrorum de Scaccario seu coramm Baronibus nostris, heredum et successorum nostrorum de eodem Scaccario vel coram Iusticiariis nostris, heredum et Successorum nostrorum de Bancoseu coram Seneschallo, Mareschallo seu Clerico Mercati Hospicii nostri, heredum et Successorum nostrorum, qui pro tempore fuerint, seu coram Iusticiariis Assisarum et Gaole deliberacionibus, Iusticiariis itinerantibus ad placita Corone, communia placita et placita Foreste seu coram Vicecomitibus, Escaetoribus, Coronatoribus, Maioribus, Ballivis, seu quibuscunque aliis Iusticiariis et Ministris nostris, heredum et Successorum nostrorum, Proviso tamen quod eedem persone priviligiate a communibus obsequiis suis in Inquisicionibus pro et in negociis Vniversitatis nunc vel imposterum faciendis obcundis, et provt [original page 27] antehac infra eandem Vniversitatem fieri consuetum est vel imposterum fieri contigerit, virtute istius Concessionis nostre nullatenus eximantur. Et cum pene a tempore quo primum Ars Typographica sive Impressoria in hoc Regnum nostrum Anglie applicuit Typographi sive librorum Impressores, tam de Alienigenis quam Indigenis, in Vniversitate nostra Oxon. extiterint, qui cuiuscunque generis libros authoritate privilegiorum eiusdem Vniversitatis per Progenitores nostros concessorum ante quamcunque Chartam, Inhibicionem, restriccionem aut limitacionem super libris imprimendis inde in contrarium factam, liberam imprimendi ac impressos libros distrahendi ac publice per totum Regnum nostrum vendicioni exponendi potestatem habuerunt, ipso Cancellario sive eius Commissario (ex eo quod omnis et omnimoda cognicio sive Iurisdiccio de quarumcunque rerum mobilium contractibus intra eandem Vniversitatem eiusve precinctum, vbi altera pars est Scholaris aut persona privilegiata, ad eundem Cancallarium eiusve locumtenentem pertinere dignoscitur) licencias et privilegia ad huiusmodi libros imprimendos conferente variosque inde libros, opuscala et tractatus ibidem sub Prelo Typographico in lucem emiserunt, sicut et ipsis impressis monumentis, que eciamnum hodie extant, manifeste constat; que quidem Privilegia postea per Actum Parliamenti de Anno regni Domine Elizabethe, nuper Anglie Regine, Predecessoris nostri, decimo tercio predictis Cancellario, Magistris et Scholaribus et Successoribus suis sub nomine Cancellarii, Magistrorum et Scholarium Vniversitatis Oxoniensis confirmata, et ad omnem iuris intencionem, construccionem et effectum valida et in lege sufficiencia declarata et iudicata fuere, sicut per eundem Actum plenius liquet; a quo tempore (licet in decreto Camere Stellate die Mensis Iunii vicesimo tercio de Anno regni eiusdem Domine Elizabethe vicesimo octavo, vbi de vno prelo Typographico in Vniversitate Oxon. allocando et approbando ad libros ibidem imprimendos agitur, nulla eorundem librorum restriccio aut limitacio occurrat, nisi generalis tantum proviso pro observacione quarundam literarum Patencium et Commissionum sub magno Anglie Sigillo necnon quarundam ordinacionum pro meliore gubernacione et regimine Stacionariorum in Civitate London. sub certis penis et penalitatibus annexis) exortis quibusdam super exercitio eiusdem Artis impressorie inter Magistrum, Custodes sive Guardianos et Communitatem Artis sive Misterii Stacionariorum Civitatis nostre London. et alias questionibus et Controversiis, nonnulli codices publice approbati ac recepti, tam per literas Patentes Domine Elizabethhe, nuper Anglie Regine, Predecessoris nostri quam eciam Domini Iacobi, nuper Regis Anglie beate memorie, patris nostri precharissimi, et nostras, Typographorum sive Magistri, Custodum sive Guardianorum et Communitatis Artissive Misterii Stacionaiorum Civitas nostre London. et Successorum suorum necnon cuiuscunque alterius persone vel quarumcunque aliarum personarum ac nominatim Roberti Barker et filii suii Christoferi, Iohannis Bill et Bonhami Norton ac diversorum aliorum et Assignatorum suorum impressionibus peculiariter reservati fuerint, et sub certis Forisfacturis et penalitatibus aliisque quibuscunque aliis huius regni nostri Anglie Typographis, librorum Impressoribus et Stacionariis huiusmodi librorum Impressionibus ac vendicionibus omnino interdictum fuerit, sicut ex ipsis literis Patentibus aliisque Decretis et edictis inde latis et rogatis plenius constat; Cumque eciam nos per literas nostras Patentes gerentes datam apud Westmonasterium duodecimo die Novembris Anno regni nostri octavo Ac postmodum per alias literas nostras Patentes gerentes datam apud Westmonasterium decimo/tercio die Marcii eodem Anno regni nostri cum adiectione novorum super libris imprimendis privilegiorum confirmatorum, pro nobis, heredibus...
Edition of Strickland Gibson
Click for the next item in this series, Richardson's Attachment 2 (Sections of University Statutes), or for the 1975 Index.
CLICK TO GO/RETURN TO:
THE SURPRISING TRUTH ABOUT OUP'S 'CHARITABLE STATUS' THE OXBRIDGE COLLEGE ACCOUNTS INDEX AND OUP ACCOUNTS INDEX THE MALCOLM vs. OXFORD CASE INDEXES: I (1984-92) AND II (2001-02) THE HISTORY OF AKME AND OF THIS WEBSITE THE AKME OXFORD CUTTINGS LIBRARY
THE AKME LITERARY LAW LIBRARY
THE AKME STUDENT LAW LIBRARY
ABOUT MAKING NAMES
ABOUT THE REMEDY
THE SITE INDEX
e-mail: akme@btinternet.com